- ABRINCATUI
- ABRINCATUIGalliae Lugdunensis populi Plinio l. 4. c. 18. et Αβειγκάτουοι quoque Polemaeo. Abrinca urbs Armoricae est in l.Notit. Imperii in inseriori Normanniâ, porpe mare et montem S. Michaelis, in confiniis Brittannniae du???t. Morer. Aurancheshodie Scaligero, et Vineto in Ausonium. Hic Concilium habitum A. C. 1172. quô in mortem Thomae Cantuariensis inquisirum. Annal. Angl. Sedes hebent hi populi ad Senunam et Sevam flumina, et in Notit. Imp. Abrincateni passim inter legiones pseudo-comitatenses 18. appellantur; urbs autem eorum Abrincatae: Praefectus militum Dalmatarum Abrincatis, in tractu Atmoricano: sic apud Gregorium Turonens. l. 9. c. 20. Ordetico. Abrincae dicitur l. 5. Tettium tenet locum in provinc. Lugdunensi 2. iuxta veter. Notit. Gall. situsque eius sic deseribitur a Britone Philippidos l. 8.---- ---- Obsedit Abrincas,Colle sitas inter Sevam Senunamque supinô,Pisciseros amnes, multô salmone feraces.Hodieque montana urbs est marique proxima: capur pagi Abrincatini, vulgo l' Aurancbin, vide Habr, Vales. Notit. Gall. Nec omittendum, quatuor fluvios apud Abrincatuos, in colle Brimbalio, la bute de Brinbal oriri, luô quemque alveô in diversa decurrentes, Sevam, de quo supra, Viriam, Egranniam et Nigram aquam, de quibus vide suis locis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.